- SYRICIUS
- I.SYRICIUSRoman, post Damasum, Papa, A. C. 285. ope Valentiniani Imperatoris Ursicinô Ursicinô frustra renitente. Primus inter suos Sacerdotibus coniugiô interdixisse fertur, male intellectô dictô Pauli Roman. c. 8. v. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt: cum concil. Nicenum libera ea esse voluerit, Hilariusque Pictaviensis, Nazianzeni pater, Nyssenus Basilii M. frater aliique plurimi coniugati, imo et postea, Alcimus Ecdicius Avitus, qui floruit sub finem saeculi 5. patri successerit in Archiepiscopatu Viennensi, nepos insuper, pronepos, et atnepos Episcoporum fuerit. Usus est autem Caelibatus promotoribus, in Oriente Eustathiôm et Epiphniô: in Occidente, Ambrosiô et Hieronymô, contra Iovinanum. Nihilominus tamen etiam 200. ann. post Ecclesiastici, in Hispaniâ Galliâque, ubi tot synodi eô fine celebratae, uxorati mansêre. Tanti erat Caelibatus condere legem. Mart. Chemnitius, Exam. part. 3. de Caelib. Socrat. l. 3. c. 14. Salvian. l. 5. de Provid. Obiit A. C. 398. Isidor. de Vir. Illustr. c. 3. Anastasius et Ciaccon. de vit. Pontif. Trithem etc. Successit Athanasius.II.SYRICIUSSophista Sichemiensis, in Palaestina. Docuit Athenis, et scripsit quaedam. Suid. in Lex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.